- OROPESA
- OROPESAnomen illustris in Hispania Familiae, quae Portugallicae seu Lusitanicae stirpis ramus est. Patruus enim Iohannis IV. Lusitaniae Regis Edoardus, ductâ Beatrice de Toledo. Oropesa herede, ex ea filium suscepit serdinandum, cuius Progenitores sic habent: Ferdinandus I. Dux Bragantiae, ex Iohanna de Castro (filia Iohannis Dn. de Cadaval) suscepit Ferdinandum II. Ducem, qui obiit A. C. 1483. pater ex Isabella Portugallica Iacobi Ducis: quô et Eleonorâ de Mendoza (filia Iohannis Guzmani Ducis Methymnae Sidoniae) natus Theodosius Dux, iunxit sibi Isabellam de Castro agnatam, atque ex ea genuit Iohannem Ducem de Bragantia et Barcellos, defunctum A. C. 1582. Huic Catharina Portugallica (filia Edoardi Infantis Portugalliae Ducis de Guiomarans, Emanuele Rege geniti) peperit Eduardum Marchionem de Flechilla (fratrem Theodosii II. Ducis) qui ex Beatrice Toletana Marchione de Xarandilla suscepit Ferdinandum Alvarum Toletanum de Monroy et Ayala Marchion. de Xarandilla, Comit. de Oropesa; qui ex Mencia (filia Iohannis Alfonsi Pimentelli Comitis de Benavente) filium habuit Eduardum Alvarum de Toledo Portugal Monroy Ayala Ducem de Oropesa; patrem ex Anna de Zunigd Modica de Corduba Pimentel Comite de Alcaudete, Manuelis Ioachimi Alvari Toletani Marchionis de Xarandilla. Spenerus Theatr. Nobilit. Part. 3. p. 74. Quia vero praefata Beatrix Toletana titulum de Orcpesa Bragantinae domui intulit, Maiores eius hi fuêre: Ferdinandus Alvarus Toletanus Comes de Oropesa, uxorem habuit Leonoram (filiam Petri de Zuniga Comitis de Ledesma et Plac.) atque ex ea filium Ferdinandum Alvarum maritum Mariae Pachecae (cuius pater Ioh. Pachecus Marchio de Villena decessit A. C. 1474.) et ex ea Patrem Francisci Alvari Toletani itidem Comitis Oropesae, quô et Mariâ Manuel de Figueroa (filiâ Gomesii Suarezii de Figueroa Comite Feriae) genitus Ferdinandus Alvarus Toletanus Comes Oropesae, ex Beatrice de Monroy Ayala, suscepit Iohannem Alvarum Toletanum Monroy, Ayala, Comitem de Oropesa, cuius ex Luisa Pimentellia filia Beatrix fuit, hodiernorum Ducum Oropesae genitrix. Idem Spenerus Part. 1. p. 159.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.